Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.43.1 | Cic. Fam. 13.43.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.44.1 |
13.43.1
etsi plurimis rebus spero fore ut perspiciam , quod tamen iam pridem perspicio , me a te amari , tamen ea causa tibi datur , in qua facile declarare possis tuam erga me benevolentiam . L . Oppius M . f . Philomeli negotiatur , homo mihi familiaris . Eum tibi unice commendo eoque magis , quod
cum ipsum diligo , tum quod negotia procurat L . Egnati Rufi , quo ego uno equite R . familiarissime utor et qui cum consuetudine cotidiana tum officiis plurimis maximisque mihi coniunctus est .
13.43.2
Oppium igitur praesentem ut diligas ,
Egnati absentis rem ut tueare aeque a te peto ac si mea
negotia essent . velim memoriae tuae causa des litterarum aliquid , quae tibi in provincia reddantur , sed ita conscribas , ut tum , cum eas leges , facile recordari possis huius meae commendationis diligentiam . hoc te vehementer etiam atque etiam rogo .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.43.1 | Cic. Fam. 13.43.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.44.1 |